Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

alamire

  • John Taverner (v.1490–1545) : Antienne "O splendor gloriae"

    Alamire - Dir. David Skinner

    O splendor gloriae et imago substantiae
    Dei Patris omnipotentis, Jesu Christe,
    unice eiusdem Fili dilecte totius boni fons vive,
    redemptor mundi, servator, et Deus noster, salve.
    Gloriosa, Domine, tua est maiestas,
    et opera mirabilia: tu caelum et terram
    cum omnibus quae in eis sunt creaturis
    divino tuo verbo ex nihilo fecisti:
    quae sapientissimae mox disponens, nobis quos
    ad imaginem tuam novissime formasti, ut deservirent,
    benignissime cuncta subdidisti.
    Mortem intulerat protoplasti inobedientia;
    sed quo facturae tuae vitam redimeres,
    de Maria virgine humillima, Jesu,
    sumpsisti carnem: ex qua enim
    de Spiritu Sancto conceptus, natus es Deus et homo,
    ac illa tua mater integra
    permansit et perpetua virgo.
    Et cum pro nobis duram tolerasses vitam,
    flagris caesus et tormentis laceratus,
    qui peccatum non feceris, in corpore tuo
    scelera nostra perferens, ac eadem
    tuo pretiosissimo sanguine effuso abluens,
    mortem denique infamem, agnus mitissimus,
    passus es et crudelissimam:
    hinc, tuo Patri suavis hostia oblatus,
    pro nobis miseris peccatoribus es afflictus.
    Dein, tertia die a morte exsuscitatus,
    ad caelestem Patrem cum gloria summa es elevatus,
    ut illi dexter assideas;
    inde sanctum Paracletum nobis dedisti,
    qui ut nostra caelesti doctrina confirmet pectora,
    te prece precamur humili. Amen.