Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

capilla peñaflorida

  • Juan de Anchieta (v.1462-1523) - "Confitebor tibi, Domine"

    ("Códice Musical de la Parroquia de Santiago de Valladolid" ou "Códice de Diego Sánchez")
    Capilla Peñaflorida - Dir. Josep Cabré

    Confitebor tibi, Domine,
    in toto corde meo.
    In consilio iustorum et congregatione.

    Memoriam fecit mirabilium suorum,
    misericors et miserator Dominus,
    escam dedit timentibus se.

    Memor erit in sæculum testamenti sui:
    virtutem operum suorum
    annuntiabit populo suo.
    Fidelia omnia mandata eius:
    confirmata in sæculum sæculi,
    facta in veritate et æquitate.

    Redemptionem misit populo suo:
    Mandavit in æternum testamentum suum.

    Sanctum et terribile nomen ejus;
    initium sapientiæ timor Domini.

    Intellectus bonus omnibus facientibus eum:
    laudatio eius manet in sæculum sæculi.

    Gloria Patri, et Filio,
    et Spiritui Sancto.
    Sicut erat in principio,
    et nunc, et semper,
    et in sæcula sæculorum. Amen.