Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

alma redemptoris

  • Tomás Luis de Victoria (1548-1611) : Missa Alma Redemptoris - Magnificat primi toni

    Ensemble Plus Ultra (Michael Noone)

    Magnificat anima mea Dominum,
    et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
    Quia respexit humilitatem ancillae suae.
    Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
    Quia fecit mihi magna qui potens est.
    Et sanctum nomen ejus.
    Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
    Fecit potentiam in brachio suo.
    Dispersit superbos mente cordis sui.
    Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
    Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
    Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiae suae.
    Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

    Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et per sæcula sæculorum, Amen.