The Sixteen - Dir. Harry Christophers
Cf. Introït & Graduel de la Messe de ce jour, Psaume 121, 1
Texte du Motet : Psaume 121 (122)
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi:
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas:
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus,
tribus Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio,
sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos,
et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei noster,
quæsivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc, et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.