Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

mon âme exalte le seigneur

  • « Mon âme exalte le Seigneur »

    (Texte du Magnificat, Lc 1, 46-55)

  • Magnificat anima mea Dominum


    Magnificat * anima mea Dominum.
    Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo.
    Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
    Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
    Et misericordia eius a progenie in progenies * timentibus eum.
    Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui.
    Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles.
    Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
    Suscepit Israel puerum suum, * recordatus misericordiae suae.
    Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at semini eius in saecula.
    Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.